라틴어 문장 검색

uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
(아풀레이우스, 변명 82:13)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)
pudore tamen aliquo impedirere.
(아풀레이우스, 변명 84:7)
quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)
mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat.
(아풀레이우스, 변명 97:10)
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est.
(아풀레이우스, 플로리다 7:8)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:46)
Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:16)
"Consiliator Aristomenes, qui fugae huius auctor fuit, et nunc moirti proximus iam humi prostratus grabatulo succubans iacet, et haec omnia conspicit, impune se laturum meas contumelias putat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:13)
"Seniculi tanta haec contumelia."
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:17)
"Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:7)
et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION