라틴어 문장 검색

si id parum tutum est, ubi febris aut tenuate est aut levata est, vomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장4)
si non liberaverat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장13)
Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장20)
nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장103)
Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, ventrem eius ante solvendum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장106)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a vino, balineo, venere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장80)
Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장12)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
Neque utilia sunt quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장9)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장12)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장15)
Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장60)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)
Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION