-
ergo ne limum fragilem solutae deserant vires et aquosus albis umor in venis dominetur aegrum corpus enervans, laxus ac liber modus abstinendi ponitur cunctis, neque nos severus terror inpellit;
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium12)
-
hic ille natalis dies, quo te creator arduus spiravit et limo indidit, sermone carnem glutinans.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias14)
-
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
-
"si formam statuae lamnis conmisit aënis lima terens, aut in partem cava membra gravato pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam conficit effigiem crebroque foramine rumpit."
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권141)
-
cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권190)
-
nec Pelusiacae limum sudare paludis.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2323)
-
Cain cruentus, unitatis invidus, mundi colonus, immolator squalidus, cuius litamen sordet et terram sapit, terram caduci corporis, venam putrem, umore denso conglobatam et pulvere, natura cuius fraude floret fertili fecunda fundens noxiorum crimina, animaeque vitam labe carnis enecat.
- (프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말19)
-
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae imperium tolerasse patres penitusque sinistris adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui sub pedibus, limo et paleis servire paratos, carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 1119)
-
"pannis videres obsitos et mucculentis naribus, mentum salivis uvidum, lipposque palpebra putri."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.89)
-
"o mersa limo caecitas gentilium!"
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1137)
-
"quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.16)
-
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
-
ego limis specto Sic per flabellum clanculum;
- (푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5116)
-
Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque informi limo glaucaque exponit in ulva.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:22)
-
it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:5)