라틴어 문장 검색

Tum quoniam pyxis Metallorum plena, pondere suo tendendo filum, augebat longitudinem penduli, contrahebam filum ut penduli jam oscillantis eadem esset longitudo ac prius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:16)
Sic disputamus ex hypothesi quod major illa resistentia pyxidis plenae oriatur ab actione Fluidi alicujus subtilis in Metallum inclusum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 106:6)
erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:3)
Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:1)
Volui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 3:1)
nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 83)
Animas placate paternas parvaque in extinctas munera ferte pyras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권337)
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권527)
Et nova fraterno veniet concordia fumo, Quem vetus accensa separat ira pyra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:9)
Aut pia te caeso dicatur adultera , sicut Qua cecidit Leucon vindice , dicta pia est . Inque pyram tecum carissima corpora mittas, Quem finem vitae Sardanapallus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:1)
- Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, Des tua succensae membra cremanda pyrae . Inclususque necem cavea patiaris ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:7)
- At tu, Iovis inclita proles, arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis, arcum pharetramque capacem regnaque visuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:9)
At si forte roges fecundam Amathunta metallis, an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu frons erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:1)
Capta viri forma non iam Cythereia curat litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam piscosamque Gnidon gravidamve Amathunta metallis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:1)
inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION