라틴어 문장 검색

elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et verecundiam absentium sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 119:1)
inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 348:1)
admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 590:1)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)
Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장11)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장70)
Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장6)
Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장9)
Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장11)
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)
Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae, angulares autem quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores, quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti dicant se earum contracturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장15)
contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장5)
ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장6)
supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION