라틴어 문장 검색

num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:8)
condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continent, et mentiri iudicemus, nec saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 55:3)
ut ' Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:3)
nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiendisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 143:2)
quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:2)
et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:1)
Ut quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:17)
Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:3)
Saturninus autem, qui nos reliquit heredes, quadrantem rei publicae nostrae, deinde pro quadrante praeceptionem quadringentorum milium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 1:2)
An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex adventicio denegem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:1)
deinde subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut praeceperit Saturninus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:2)
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, sed quadringentis sex septem milia desunt ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 129)
Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장9)
Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transuersis principiis in planum deducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장12)
Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION