라틴어 문장 검색

ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire?
(아풀레이우스, 변명 64:3)
quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam.
(아풀레이우스, 변명 68:7)
ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit.
(아풀레이우스, 변명 68:10)
qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram.
(아풀레이우스, 변명 68:16)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis alere abnuit;
(아풀레이우스, 변명 74:1)
ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit.
(아풀레이우스, 변명 77:8)
Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret.
(아풀레이우스, 변명 80:1)
tu qualis filius aduersum matrem.
(아풀레이우스, 변명 84:4)
ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris mei offuturas.
(아풀레이우스, 변명 85:1)
uidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur;
(아풀레이우스, 변명 90:12)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata.
(아풀레이우스, 플로리다 15:5)
ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:20)
ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant.
(아풀레이우스, 플로리다 16:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION