라틴어 문장 검색

addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 453:2)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)
his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenues habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:2)
falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)
sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locaverat rex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 472:1)
ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:1)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 521:1)
nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
Cum quadrigis Sol exoriens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1395)
M. Quadrigas si nunc inscendas Iovis atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1447)
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION