라틴어 문장 검색

O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
versibus inpariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:2)
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque proiicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querella.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:13)
tolle querellas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 122)
Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:4)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:1)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:5)
Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:2)
Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:9)
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam :
(세네카, 행복론, Liber II 11:1)
Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ;
(세네카, 행복론, Liber III 62:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION