라틴어 문장 검색

militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 5:1)
Iupiter huic uoto risum dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:2)
Vt nouere trabem per se non posse moueri, Pro duce fecerunt tercia uota Ioui.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:6)
uotum in alicuius statuae femore signasti:
(아풀레이우스, 변명 52:17)
quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria hic quidem est oculatus;
(아풀레이우스, 변명 55:5)
cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt.
(아풀레이우스, 변명 95:5)
Vt ferme religiosis uiantium moris est, cum aliqui lucus aut aliqui locus sanctus in uia oblatus est, uotum postulare, pomum adponere, paulisper adsidere:
(아풀레이우스, 플로리다 1:1)
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
(아풀레이우스, 플로리다 4:7)
prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:59)
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt.
(아풀레이우스, 플로리다 16:69)
"Voti gaudeo:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:16)
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:1)
"habes exoptatam occasionem et voto diutino potiris."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION