라틴어 문장 검색

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 141)
iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur omnia, iam vigiles conticuere canes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권338)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
cessat opus, vacuae conticuere molae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권215)
nec verba volenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:2)
Conticuere undae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 56:2)
altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:6)
At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:3)
lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant vocis iter, tales effundit in aera questus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:7)
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 8:4)
Vive, ait haec potiere tuo - et, non ausa parente dicere, conticuit promissaque numine firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:9)
Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:1)
nam coniunx urbe relicta vallis Aricinae densis latet abdita silvis sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae impedit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:2)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:1)
fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION