라틴어 문장 검색

abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus, cum operibus tum suapte natura tutus, et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 107:1)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 548:1)
quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 570:2)
quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur quae se dediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 381:1)
indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum colloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 129:1)
tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 330:1)
utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 522:1)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
iis quindecim milia peditum et quingentos equites, pro numero cuiusque iuniorum, discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 628:1)
alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 220:1)
Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 226:2)
per eos forte dies M'. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestres copias Larisam ducere tribunos militum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 165:1)
ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 7:2)
alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION