라틴어 문장 검색

Sed, cum ad Gybel descenderet ibique pernoctaret, de quadringentis equitibus et mille peditibus vix centum et quadraginta equites et quingenti pedites cum eo remanserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:13)
Quod gentiles universi videntes, et eum fugientem ac tremefactum aestimantes, graviter eos equis secuti sunt cum quingentis praemissis equitibus et quindecim [0587C] millibus peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:8)
Consiliis suorum auditis, Baldewinus terram Jerusalem et civitatis in circuitu muniens custodia fideli, centum et quinquaginta militibus et quingentis peditibus assumptis, ab urbe Jerusalem processit nona hora diei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:1)
Tankradus vero cum omni suo equitatu et manu quingentorum peditum per aridam usque in Antiochiam descendit ut eam susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:11)
Sed nec sic rege eum audiente, talenta ei trecentorum byzantiorum obtulit in secreto auris suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:5)
Sacerdos quoque civitatis homo grandaevus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conventione solidorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:7)
sed a Jerusalem in Septembri mense in solemni Nativitate matris ac virginis Mariae anno primo regni descendens, urbem Joppen cum omni virtute peditum et equitum introivit, ejusque moenia plurima suorum muniens fiducia, cum trecentis tantum equitibus et mille peditibus in occursum inimicorum festinavit, ut cognosceret, si vera belli legatio sibi innotuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:3)
Qui precibus eorum satisfaciens, comitem S. Aegidii, qui erat ei privatus, cum quingentis Turcopolorum equitibus illis constituit, quatenus ejus conductu et ordinatione iter suum continuantes, provide agerent universa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:2)
Turci vero comperta Longobardorum custodia post tergum sui exercitus, supra quingentos in arcu et equis conglobati, subito clamore intonantes, eos a tergo incurrerunt, sagittarum grandine velociter vexantes et vuluerantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:6)
Qui cum quingentis loricatis equitibus sic tuebatur exercitum, ut nec unus in custodia suae diei de populo periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:12)
- Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 57:2)
Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte gravissima illic periclitarentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:6)
sed nequaquam vitae reservati, ad trecentos ibidem sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:7)
- Qualiter principibus cum centum et quadraginta millibus Christianorum in sua de Jerusalem renavigantibus, trecentae ex ipsis naves partim ab hostibus, partim fluctibus interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 35:3)
Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION