라틴어 문장 검색

quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:1)
quocirca merito te beatissimum boni omnes idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt, cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos iam dextra numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione, decedas te relicturus externis, tua proximis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 16:3)
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 2:1)
quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:4)
et mox effectum piae postulationis consecutus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.4)
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 479:1)
adeo stolida impudensque postulatio visa est censere ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos obicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 196:1)
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 71:1)
admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit, et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 190:1)
et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 285:2)
prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 171:2)
Acris postulatio haec est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 351)
verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto, si quid eius esset, esset mecum postulatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 239)
si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION