라틴어 문장 검색

huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:2)
Nam Pacuvianus Amphio Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, Capite brevi, cervice anguina, aspectu truci, Eviscerata, inanima, cum animali sono cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 197:9)
nam Pacuvianus Amphio quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite brevi, cervice anguina, aspecta truci, eviscerata, inanima, cum animali sono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 197:7)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
neque excitātur classicō mīles trucī neque horret īrātum mare, forumque vītat et superba cīvium potentiōrum līmina.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit13)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
dein epulas et bella truci memorata canore grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:7)
Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex citavi, Ascylton autem truci intuens vultu quoniam inquam fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:17)
| Ego maestus et impatiens foederis novi non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:6)
Elephanti vires, et leonis impetum, Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, Equi velocis placidam mansuetudinem, Et adesset homini sua tamen sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.3)
Per nos Scylla patri caros furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1216)
filia purpureos Niso furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:220)
succubuit meritis trux tamen illa viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:146)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
blanda truces animos fertur mollisse voluptas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION