라틴어 문장 검색

Arminium super insitam violentiam rapta uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant, volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장2)
et cladis eius superstites, pugnam aut vincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장8)
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장7)
quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장10)
Postumi Agrippae servus, nomine Clemens, comperto fine Augusti pergere in insulam Planasiam et fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germanicos non servili animo concepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장2)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
'nam si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi principis ulciscar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장4)
is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam secutis temporibus vario rumore iactata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장3)
videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장3)
nunc originem, mores, et quo facinore dominationem raptum ierit expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장3)
aut si quis advertit, dictis dicta ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장2)
mox versi in luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epularum aut somno et vino procumbere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장4)
rapti qui tributo aderant milites et patibulo adfixi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장6)
neque dux Romanus ultum iit aut corpora humavit, quamquam multi tribunorum praefectorumque et insignes centuriones cecidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장8)
qui nullo pavore diem natalem celebrans raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante Q. Pomponio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION