라틴어 문장 검색

omnia barbarico per te concussa tumultu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:36)
pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:130)
incipe barbaricae tandem te reddere vitae, te quoque iam timeant admirenturque nocentem, quem sprevere pium.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:142)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
Sperchiusque et virginibus dilectus Enipeus barbaricas lavere comas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:56)
per solitas venere vias, aditusque sequendos barbarico Romana dedit discordia bello.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:98)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
Stilicho Mavortia confert munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis4)
damnosum piscator onus praedamque rebellem iactat et amissa redit exarmatus avena.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine11)
ille, viro toto moriens, serpentibus imis vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli victorem post fata petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia56)
"non me latet, inclite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:66)
per quinque recurrens ostia barbaricos vix egerit unda cruores, confessusque parens Odothaei regis opima rettulit exuviasque tibi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:382)

SEARCH

MENU NAVIGATION