라틴어 문장 검색

Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장4)
id quo promptius veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장6)
Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장1)
quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:2)
is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta castra conclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장6)
igitur ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장8)
quin et loricam vallumque per finis suos Treviri struxere, magnisque in vicem cladibus cum Germanis certabant, donec egregia erga populum Romanum merita mox rebelles foedarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장8)
Igitur non Treviri neque Lingones ceteraeve rebellium civitates pro magnitudine suscepti discriminis agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장1)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)
corpus ut moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in amphitheatro semiustilandum, Romam per milites deportatum est crematumque publico funere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 3:2)
Igitur conclamant, duceret, quo videretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 30:3)
Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 9:1)
Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:1)
Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION