라틴어 문장 검색

Conspiraverunt enim se non alium recipere, nisi fratrem aut unum de sanguine, et propter inaestimabilem ejus bonitatem et nimiam largitatem, et propter jusjurandum quo firmaverunt [0584D] se nunquam pati alienigenum regnare, aut sedere in throno Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:8)
His ita dispositis, ac Baldewino de Burg statuto tempore [0585B] ab Antiochia recepto, jamque in throno et majestate civitatis Rohas collocato, Baldewinus primus et magnificus frater ducis Godefridi, quadringentis equitibus egregiis contractis cum mille peditibus, regia via Antiochiam primum profectus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:5)
sicque crastina die solerti providentia quodque periculum tutius inirent, ac pro nomine Jesu martyrium [0587A] recipientes, nihil tolerare dubitarent adversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:14)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Ad haec Stephanus comes, ducentis sociis in lorica et galea readunatis, Reymundum ab invasione Turcorum liberare festinans, Turcis fugatis, qui eum insecuti fuerant, et ad triginta viris repente attritis, comitem salvum de silice recepit, et incolumem [0615A] ad tentoria reduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:4)
- Quomodo Willhelmum per montana fugientem Tankradus, princeps Antiochiae, receperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 79:2)
- Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 13:2)
CAP. X. - Sarraceni Baldewinum regem regressum paululum declinantes, ad obsidionem Japhet denuo revertuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 19:1)
Si vero ad me et ad servitutem meorum et amicitiam animadverteris, pecuniam imperatoris recusaveris, et quantum devovi, licet minus talenti, a [0643D] me receperis, certus sis amicitiae cunctorum confratrum meorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:12)
et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:11)
Tam nefarium hominem, et tam nequam traditorem, [0664D] non debere recipi aut vitae reservari, sed omnino de terra deleri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:2)
Rex igitur his prospere gestis, cum omni manu sua et praeda, quam acceperat, regressus est usque ad torrentem Jordanis, Syros confratres et conchristianos e cunctis locis regionis congregans, et ad [0667C] sexaginta secum abducens propter metum Arabum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:1)
- Qualiter Henricus, Romanorum imperator, Conradum stabularium suum per regem Graecorum receperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 75:3)
Rex Alexius, Conrado vivo et incolumi recepto, plurimum gavisus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:2)
Reconciliatus vero, donis et thesauris infinitis susceptis, navem ascendens in Apuliam regressus est, omnibus deceptis et minime remuneratis qui secum longos labores et belli pondera circa Dyrrhachium pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION