라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 65 68:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:1)
Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)
Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:13)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Divinam quoque scripturam a recitantibus indigenis, aut etiam, si casu quodam aliunde adveniret, cum alienigenis pariter preces audire sedulus et sollicitus solebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:6)
Nam die noctuque, quandocunque aliquam licentiam haberet, libros ante se recitare talibus imperabat -- non enim unquam sine aliquo eorum se esse pateretur -- quapropter pene omnium librorum notitiam habebat, quamvis per se ipsum aliquid adhuc de libris intelligere non posset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:6)
Helised quoque filius Teudubr, rex Brecheniauc, eorundem filiorum Rotri vi coactus, dominium regis praefati suapte requisivit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:4)
Cum igitur ad eum advenissem in villa regia, quae dicitur Leonaford, honorabiliter ab eo susceptus sum, et cum eo illa vice octo mensibus in curto mansi, in quibus recitavi illi libros quoscunque ille vellet, et quos ad manum haberemus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:7)
Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:1)
in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:4)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:3)
Sed si aliquis litteralibus studiis aut pro senio vel etiam pro nimia inusitati ingenii tarditate proficere non valeret, suum, si haberet, filium, aut etiam aliquem propinquum suum, vel etiam, si aliter non habeat, suum proprium hominem, liberum vel servum, quem ad lectionem longe ante promoverat, libros ante se die nocteque, quandocunque unquam ullam haberet licentiam, Saxonicos imperabat recitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION