라틴어 문장 검색

Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:2)
quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 7:1)
etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 10:3)
Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:6)
plūrēs cum Quīntō ad castra fugiēbant, virtūtis immemorēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit3)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
Ut placeas, debes inmemor esse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1428)
Sed postquam nullas consurgere posse per artes Inmemoremque sui procubuisse videt, 'Quid me ludis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 752)
nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et inmemores non sinit esse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 314)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat, quidve relegatus Naso, requirit, agam . Caesaribus vitam, Sexto debere salutem me sciat, a superis hic mihi primus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 151)
inmemor imperii sedisse sub arbore fertur, dum fierent tarda dulcia poma mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권162)

SEARCH

MENU NAVIGATION