라틴어 문장 검색

Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:3)
sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi tutor et procurator rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:2)
is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:4)
mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 14:4)
post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:8)
neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
sed scire certum velim), et appelles procuratores si tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:9)
de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:2)
v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
de Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 6:1)
possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 5:5)
sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 5:8)
quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 3 2:1)
non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION