라틴어 문장 검색

Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:5)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
qui flumina retanda publice redempta habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 1:2)
Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 3:2)
Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:2)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
19. Solutis comitiis rex confestim pecunias misit ad marchionem Dorcestriae et Iohannem Bourchierum equitem auratum redimendos, quos pignorum loco Parisiis reliquerat pro pecuniis quas mutuo sumpserat cum expeditionem in Angliam susceperat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:1)
Sed durante hoc tractatu secreto Carolus, ut rem ab adversis oppositionibus et dissuasionis auris illaesam servaret, ad solitas artes confugiens, et sperans se nuptias, sicut antea bellum, posse tecte conficere si regem Angliae inani spe lactasset, solennem legationem in Angliam misit per Franciscum dominum de Luxemburgo, Carolum Marignianum,et Robertum Gaguienum generalem Ordinis Bonorum Hominum (qui appellantur) de Trinitate, qui pacem et foedus cum rege componerent, intermiscendo veluti preces ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro iure suo tanquam domino feudi, atque insuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium suum disponere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:14)
Nuptiae haeredis ad eum tanquam tutorem et gardianum iure spectant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:21)
Tutorem enim nullum nactus est (ut Lambertus Simnellus) donec ad ducissam Margaretam venisset, quae eum in omnibus egregie instruxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:11)
Et putatis hosce sceleratos vitae propriae periculo alienam salutem redimere voluisse?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:12)
Primo enim (ut caussam suam iniustissimam crudelitate muniret) plures ex nobilibus regni quos suspectos habebat sibique infensos atrocissime necare iussit, veluti charissimum consanguineum nostrum Guilielmum Stanleium camerarium, Simonem Mountfortum, Robertum Ratcliffum, Guilielmum Dawbeneium, Humpredum Staffordum, et complures alios praeter eos qui vitas suas immani pretio redemerunt, ex quibus haud pauci iam in asylis degunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:4)
Sibi enim nullam coronam tam charam esse ut eam patriae suae sanguine et ruina redimere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:5)
Regis clementia rebelles Cornubienses, postquam domum rediissent sine poena dimissi, verum (ut diximus) solidi unius aut duorum pretio redempti, magis animaverat quam sanaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:3)
Etiam incarceratos omnes circa civitatem Londini redemit qui detenti erant pro debitis aut foedis ad summam quadraginta solidorum aut infra.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION