라틴어 문장 검색

Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:3)
Tot loquendi semina interrogando congessit, ut pruritum senectutis expleret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 15:5)
Cruditates eveniunt aut qualitate suci in quem cibus vertitur, si non sit aptus humori qui corpus optinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 9:1)
an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:3)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
Congesta recepit Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:96)
congesto pondere puppis Versa, cava texit pelagus nautasque carina;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:13)
Inde ruunt toto congesta pericula mundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:3)
Invenere quidem spoliato plurima mundo Bellorum in sumtus congestae pondera massae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:15)
Erige congestas Oetaeo robore silvas, Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:50)
Semiusta rapit resolutaque nondum Ossa satis, nervis et inustis plena medullis Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum Parva clausit humo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:40)
late pollente veneno, Ipse latet penitus congesto corpore mersus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:42)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION