라틴어 문장 검색

atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:3)
Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires, Conquerimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:45)
et, visum lenti, quaesisse nocentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:34)
Hoc limite bellum Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:24)
Nec, quamvis viridi lactetur robore, lentas Ignis agit vires:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:54)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
Hi, luctantem animam lenta cum morte trahentes, Fractarum subita ratium periere ruina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:39)
nec, sicut vulnere, sanguis Emicuit lentus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:5)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:27)
Merito, Pompeium vincere lente, Gentibus indignum est a transcurrente subactis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:31)
Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni Coeperat exiguo tractu civilia bella Ut lentum damnare nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:14)
Carpitur, et lentum Magnus destillat in ignem, Tabe fovens bustum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:34)
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae, Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:14)
Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volarent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION