라틴어 문장 검색

Manet illa regula quam antea posuimus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:19)
Iniquum petas ut aequam feras regula non male, ubi quis gratia floreat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:18)
De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:9)
Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:6)
Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:17)
supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:5)
Sicut enim quod in tota universitate entium optimum est hoc divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc divinum vocamus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:15)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)
Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:6)
Sinus vero umbilici tum vacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, vehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장34)
et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei involutam lana regulam obicit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장166)
Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:2)
et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:7)
unde vix fieri potest ut regulam statuas ad quam omnes dirigantur.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.48)
Sinus vero umbilici, tum vacuus, a quibusdam duabus regulis exceptus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION