라틴어 문장 검색

"Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 5:1)
Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 6:1)
His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 16:1)
His ac talibus eo inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 1:1)
Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 3:1)
Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu dementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 5:1)
Sed ut erat necessarius appetitus, ita effectu res difficillima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:2)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpora sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 15:1)
Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 11:1)
Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 10:1)
Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque saevissimam, conspirantem in unum, ad pervadenda parari collimitia Thraciarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 11:2)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 4:1)
Ne igitur aestate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis, familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa, capi potuerunt, per plana camporum errantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION