라틴어 문장 검색

Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:1)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem, Obiurgamus cotidie fatum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 1:1)
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:2)
" Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:5)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 9:3)
Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 16:2)
tamquam equus reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 16:3)
filium obiurgabat, patri maledixit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:10)
potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:12)
Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:22)
quolibet alio genere debuisti me obiurgare.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:17)
Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION