라틴어 문장 검색

Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:8)
Troiae renascens alite lugubri fortuna tristi clade iterabitur ducente victrices catervas coniuge me Iovis et sorore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 313)
multa renascentur quae iam cecidere cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:12)
et tu, quicumque es felicior atque meo nunc superbus incedis malo, sis pecore et multa dives tellure licebit tibique Pactolus fluat nec te Pythagorae fallant arcana renati formaque vincas Nirea, heu heu, translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 154)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 176:1)
Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:1)
ut soluendo sis in poenas quotiens tibi renascendum est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 21:9)
quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," iocatus in Pythagoricum.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:6)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
nox victa vagos contrahit ignes luce renata, cogit nitidum Phosphoros agmen:
(세네카, Hercules Furens 2:2)
Non prata viridi laeta facie germinant nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
(세네카, Hercules Furens 10:22)
haec, haec renatum prima quae poscit diem, Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet;
(세네카, Hercules Oetaeus 13:22)
tunc adest mundo dies supremus ille, qui premat genus impium caeli ruina, rursus ut stirpem novam generet renascens melior, ut quondam tulit iuvenis, tenente regna Saturno poli.
(세네카, 옥타비아 6:5)
iterum vivere atque iterum mori liceat, renasci semper ut totiens nova supplicia pendas - utere ingenio, miser:
(세네카, 오이디푸스 12:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION