라틴어 문장 검색

ubi plurimo sanguine terra maduerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6902)
is enim apprehensum Silenum a Midae re- gis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 136)
alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1205)
properata maderent festinata coquerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1961)
'maderent' vero antique pro 'cocta essent'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1962)
Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxaverat):
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 1:1)
At fratris sanguine madet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:5)
vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:2)
Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat, et Rogo inquam mater, numquid scis ubi ego habitem?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:5)
Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem . . . Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:13)
Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:14)
haec hora est tua, cum furit Lyaeus, cum regnat rosa, cum madent capilli.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:5)
tractabat ceramque puer pinnasque renidens, nescius haec umeris arma parata suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:42)
quae patimur, multo spicula felle madent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 66:1)
et lacrimis vidi saepe madere genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION