라틴어 문장 검색

Hedera truncum et ramos pererrat vicinasque platanos transitu suo copulat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:4)
postea decrescente reditu etiam pretium minuit, quod nunc te curante reparabit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:3)
quam reparare quod amiseris gravius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:3)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
Agamemnone caeso Et scelus et patrias fugit Halaesus opes Iamque pererratis profugus terraque fretoque Moenia felici condidit alta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1317)
"Tuscum rate venit in amnem ante pererrato falcifer orbe deus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권133)
"Proteus tua damna levabit, quoque modo repares quae periere, dabit, decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권213)
"repares arte, requiris, apes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권218)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)
hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, Ioniumque rapax Icariumque legit, perque urbes Asiae longum petit Hellespontum, diversumque locis alta pererrat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권393)
"orbe pererrato sola est iniuria facti cognita:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권409)
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:3)
O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:11)
inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:11)
Orbe pererrato (quis enim deprendere possit furta Iovis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION