라틴어 문장 검색

Tempus omnis hominis venit ante me, quia repleta est terra iniquitatibus suis (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:5)
quia repleta est terra iniquitatibus suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:15)
Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:9)
cum vacuatur, replendus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:10)
Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:12)
Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:8)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:20)
Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:2)
Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus, et potestatem habete super pisces maris, et volatilia, et bestias terrae, et reptilia (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:8)
et replet terram, quasi cor quoddam in quo sit receptaculum intelligibilium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:2)
Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more fluminis hostibus superfusi, non iusto proelio sed discursionibus rapidis, universos in fugam coegere foedissimam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 11:1)
Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 10:1)
Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION