라틴어 문장 검색

sed sicut cautus et providus omnia suscipiens reponebat, memor praeteritarum angustiarum, et majorum adhuc credulus futurarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:10)
His in unum conglobatis, et viae praeparatis, providus antistes in hunc modum loquitur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:2)
Illis tandem frustra circa novam munitionem laborantibus, insidiae comitis Reymundi surrexerunt, in equis velocissimis ad auxilium sociorum qui erant in praesidio contendentes et Turcos [0470D] jam diem ultimum metuentes, et regredi sursum ad portam praeparantes vehementi insecutione oppresserunt, solumque juvenem de nobili parentela procreatum retinuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:6)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
» Hoc modo fidem tres Syri de morte illius tractantes, sed omnia dissimulantes, submissis cervicibus illi falsam reverentiam exhibentes, et in dolo salutantes, quominus ad eum accedebant donec, ipsius gladio accepto et educto, eum a mulo praecipitaverunt, caput illius amputantes, et in sacculo suo reponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:8)
- Bellum indicitur, omnes quasi morituri in crastinum praeparantur, et distributae acies sub ducibus ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 93:3)
Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:10)
- Consilio ducis castelli Caiphas obsidio praeparatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 39:2)
Deinde ordinatis rebus in Joppe, cum omni clientela et praeda, quam abduxit de Baruth, quae est Baurim, cum quadraginta quinque captivis militibus Turcorum Jerusalem descendit, quos in praesidio turris David repositos caute jussit custodiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:8)
Sed Arnolfus, sancti sepulcri cancellarius, et caeteri complures, quibus tota massa innotuit, et oblatio Dominici sepulcri, nequaquam verum patriarcham profiteri asserebant, sed inaestimabilem pecuniam clanculum suis locellis reposuisse eum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:6)
quem Tankradus Antiochiae sibi traditum reposuit in custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:2)
Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:16)
- Ubi rege machinas praeparante, Sidonii regi copiosam pecuniam, ne obsiderentur, promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 7:2)
Videntes Turci quia Christianorum virtus appropinquasset, alteram in ripam fluminis Farfar transierunt, et tentoria illic in spatioso loco reposuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:3)
Turpe est enim beatam vitam in auro vel argento reponere,quia ut ait Innocentius, "Opes non faciunt hominem divitem, sed egenum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION