라틴어 문장 검색

Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장285)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장9)
nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장54)
Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon vocatur, optime reprimuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장234)
gargarizandumque reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장5)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장3)
Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장15)
Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장77)
Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장124)
Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장148)
— Si vui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex iis aliquid, quae sanguinem supprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장151)
Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장165)
Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장13)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)

SEARCH

MENU NAVIGATION