라틴어 문장 검색

— Mali uero si adipiscerentur quod appetunt, bonum, mali esse non possent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:21)
— Ita est. — Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sint imbecilles?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:22)
Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:26)
sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:27)
turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam.
(카이사르, 아프리카 전기 31:13)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 39장4)
Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장55)
Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:2)
habent [et sanguis spuitur], quae verba Targa tamquam glossema repudiavit, idque recte.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1890)
Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 12:3)
Nam multo plura reperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:3)
Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:2)
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION