라틴어 문장 검색

Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Curat spernere pontum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 6:1)
Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:17)
Mors spernit altam gloriam,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 12:1)
Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:13)
— Quod uero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:14)
Spernit flumina Tantalus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 37:1)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:5)
Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem minorem;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:4)
ideo spernit delectationes sensibiles.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:6)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM79)
Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION