라틴어 문장 검색

ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filiasue approbarent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:2)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:3)
Liuiae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:3)
Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 18:1)
prosiliunt nec tecta virum thalamosque revisunt amplius;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 181:1)
ingreditur, tum colla tumens, tum celsior armis taurus, ubi adsueti pecoris stabula alta revisit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 575:1)
quae referat, videt, aut socios qua mente revisat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 777:1)
nam quando domos has ille reviset?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 18:2)
non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo (currite ducentes subtegmina, currite, fusi), anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 24:1)
saepe pater divum templo in fulgente, revisens annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:3)
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)
credo, sic mater, sic liber avunculus eius, sic maternus avus dixerat atque avia hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 842)
Nam si a prima scintillula huius ignis revolvamus preterita, ex quo scilicet Argis hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octaviani triumphos mundi gesta revisere vacet;
(단테 알리기에리, Epistolae 32:4)
2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION