라틴어 문장 검색

"reserate viam!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권226)
immensae reserato limine portae sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권287)
quamvis tunc otia tandem et primus post bella sopor, tamen aegra quietem pax fugat et saevi meminit victoria belli, vix primo proferre gradum et munimina valli solvere, vix totas reserare audacia portas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권3)
Reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 5:1)
quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.9)
quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.6)
Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:4)
ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:21)
" Nec multo post clamauerunt me intus, reserato ostio papilionis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:14)
Illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, Seu reserat fixo dente puella fores;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 210)
Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 217)
"Et possum media quamvis obrepere nocte Et strepitu nullo clam reserare fores."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 839)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:1)
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION