라틴어 문장 검색

quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in aperto audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장1)
eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장2)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장13)
nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장7)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
ipsis sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장8)
illum domesticis malis excidium gentis opposuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장13)
ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos, residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin[g]um agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:3)
instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:1)
ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:3)
tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 4:1)
carnificinae eius ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:1)
criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, omnium gratiam fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION