라틴어 문장 검색

criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, omnium gratiam fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:2)
ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 2:3)
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 4:1)
militi, qui per expeditionem artissima annona residuum cibariorum tritici modium centum denariis uendidisse arguebatur, uetuit, simul atque indigere cibo coepisset, a quoquam opem ferri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:1)
monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:2)
quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:2)
horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 2:2)
spadonum, qui residui apud mangones erant, pretia moderatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:6)
Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 32:1)
Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam - gazam Persae vocant - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 5:1)
Rex Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 13:1)
Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 9:1)
Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 3:2)
Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 7:1)
Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION