라틴어 문장 검색

siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:4)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
et, ne cancri, distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret mors matura, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.8)
labantes faciles ad resolutionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4633)
post enim sequitur resolutio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 655)
nec via mortis erat simplex nec moriebantur ex usu, id est secundum naturalem ordinem, non tantum fuga animae, sed etiam corporis resolutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4821)
res autem haec, quae mors vocatur, non est mors, quippe quae nihil perire facit, sed resolutio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2263)
Et hinc patet compositio vis directae AD ex viribus quibusvis obliquis AB & BD, & vicissim resolutio vis cujusvis directae AD in obliquas quascunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:1)
Quae quidem Compositio & resolutio abunde confirmatur ex Mechanica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:3)
2 resolutione virium) secundum lineas PS, ps ad centra tendunt, ut PI ad PQ, & pi ad pq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 8:23)
ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:7)
Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].11)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장135)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION