라틴어 문장 검색

Exest etiam vehementer corpus atque ossa quoque resolvit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장119)
quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장77)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장139)
interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장299)
Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장337)
Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장23)
si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장193)
videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장409)
2 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장1)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장88)
Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장8)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장75)
In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장118)

SEARCH

MENU NAVIGATION