라틴어 문장 검색

eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:1)
quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 162:2)
ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)
iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:3)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes, in agmen Romanum ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 65:2)
circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 87:1)
cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:2)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
nisi si clanculum conlapsus est hic in corruptelam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION