라틴어 문장 검색

excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:3)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:3)
Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 20:2)
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 15:1)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)
cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 38:1)
"vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:65)
"Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:49)
non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b1)
7. Ego autem, preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;
(단테 알리기에리, Epistolae 10:1)
Multa quidem dixi cur excusatus abirem,sed timui mea ne finxisse minora putarer,dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
(호라티우스의 첫번째 편지, 093)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
Excuses licet atque causeris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:32)
Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION