라틴어 문장 검색

fugit ala retorto pulvere, nondum illi Thebarum claustra subibant, et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho prosilit in campos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권206)
"caelum terramque reliqui sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi non ullo cogente manum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권382)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:2)
Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:6)
nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:11)
cum haec intonuisset plenus irae, ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:3)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 375:1)
aversos retorsit pro 'retorsit et avertit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4851)
demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4601)

SEARCH

MENU NAVIGATION