라틴어 문장 검색

Recensum populi nec more nec loco solito, sed uicatim per dominos insularum egit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:1)
famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius uiso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit amouerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 2:1)
item Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio adfecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:2)
ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 3:5)
tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:1)
sed et Vergili[i] ac Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque carpebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 2:2)
mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:3)
uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:2)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
Nuper praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semctipsos lateri suo nulla probabili causa, seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 17:1)
Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur, ministrique, quasi amisissent, quod amoverant, regem adeunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:2)
Genyso coniunx amoverat arma;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 126:1)
At regina virum (neque enim deus amovet ignem) persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 688:1)
haec dicens atro nebulam diffundit amictu stridentesque viri circum caput amovet hastas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 780:1)
consiliis nox una satis, tecumque retracta cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION