라틴어 문장 검색

Vires, quibus Planetae circumjoviales perpetuo retrahuntur à motibus rectilineis & in orbibus suis retinentur, respicere centrum Jovis, & esse reciproce ut quadrata distantiarum locorum ab eodem centro.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 2:1)
Vires, quibus Planetae primarii perpetuo retrahuntur à motibus rectilineis, & in Orbibus suis retinentur, respicere Solem, & esse reciproce ut quadrata distantiarum ab ipsius centro.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 5:1)
Lunam gravitare in terram, & vi gravitatis retrahi semper à motu rectilineo, & in orbe suo retineri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 11:1)
Planetas circumjoviales gravitare in Jovem, & circumsolares in Solem, & vi gravitatis suae retrahi semper à motibus rectilineis, & in orbibus curvilineis retineri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 15:1)
Concipe Nodum versari in N, & singulis horis completis retrahi in locum suum priorem, ut non obstante motu suo proprio, datum semper servet situm ad Stellas Fixas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 11:2)
Haec ita se habent, ex Hypothesi quod Nodus horis singulis in locum priorem retrahitur, sic ut Sol anno toto completo ad Nodum eundem redeat à quo sub initio digressus fuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:1)
Ideoque si Terra & Nodi singulis horis completis retraherentur à locis suis novis, & in loca priora in instanti semper reducerentur, ut situs eorum, per mensem integrum periodicum, datus maneret;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 25:2)
adeò ut facies illa, quae Terram semper respicere deberet, possit alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem superius allatam respicere, neque statim abinde retrahi & in Terram converti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 54:5)
| Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:8)
Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:21)
Hos nisi retrahis in corpus, quandoque ut errones aliquem cuius dicantur invenient.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:2)
Ac mihi domus ipsa nutare, convulsaque sedibus suis ruitura supra videtur, licet adhuc posteros habeat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 8:1)
Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 1:1)
Quae prima instituit teneros convellere fetus, Militia fuerat digna perire sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 142)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION