라틴어 문장 검색

ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.
(아풀레이우스, 변명 46:20)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse.
(아풀레이우스, 변명 79:4)
sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia?
(아풀레이우스, 변명 83:15)
immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
(아풀레이우스, 변명 83:17)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
"Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:11)
"Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:56)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"Prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:9)
"Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:20)
"At mihi scelus istud depellant caelites,"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:1)
"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)
"Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION