라틴어 문장 검색

"Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili liberavit;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:4)
Cum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis causam haud depellit Venus, Nullamque ut affirmaret esse illi parem, Interrogasse sic gallinam dicitur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.1)
reverearis occursum, non reformides.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:2)
Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi provisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuvenis iuvenem - est enim minor pauculis annis - familiarissime diligit, reveretur ut senem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 3:1)
debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:3)
Nemini tamen istorum castitate pietate, iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:1)
cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 2:2)
Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
Revereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque vestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 12:1)
amat me, quod castitatis indicium est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:2)
Sed multi nunc in senatu quibus ignotus ille, multi quibus notus, sed non nisi viventes reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:1)
nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:3)
Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:2)
At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:2)
Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION