라틴어 문장 검색

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 5:1)
Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 7:1)
senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis factum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:2)
Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:4)
Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de rhetoribus Latinis ita edixerunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 3:2)
Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:1)
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 1:1)
Haec Erasistratus medicus adversum Platonem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:3)
Sed Plutarchus in libro Symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:1)
Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 4:1)
Platonis apud philosophum Taurum legebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 2:1)
Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 6:1)
Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 7:1)
atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 9:1)
Circa annum urbis conditae Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est paucisque inde annis post Plato philosophus ad Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION